POLIENTES

POLIENTES
POLIENTES
apud Plin. l. 8. c. 48. Lanae et per se coactae vestem faciunt. et si addatur acetum, etiam ferro resistunt: imo vero etiam ignibus. Novissimô sui purgamentô, quippe ahenis polientium extractae in usum tomenti ventiunt: Sunt ὁι Κναφεῖς, Fullones. Pro ahenis vero legit, ineis Salmasius; Sunt autem ineae, fullonum instrumenta, quae ex spina vulgari concinnabantur, extrahendis vestium crassioribus et inaequalioribus floccis. Et quidem, cum primum lanarum purgamentum fit, quum carminantur; novissimum est, quum in veste ipsa carpuntur et depectuntur erinaceô fullonis, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 391. et seeq.ut et supra, ubi de Fullonibus. Α` polire, quod Fullonum proprie, Graece κνάπτειν, quod polire et pectere significat, et tertium est ultimumque Fullonum munus. Primo namque lavabant, seu tergebant; dein conculcabant seu densabant; tertio poliebant et pectebant, i. e. pexitatem in subtemine excitabant: unde diversa eorum nomina. Πλύνται, Νάκται et *Κναφεῖς; ineque κνάφος. instrumentum, quô vestes poliebant, ex spinis factum. Hesych. Κνάφοι ἀκάνθαι, αἷς κνάπτεται τὰ ἱμάτια. Ad quod etiam cute erinacei utebantur, ut ex Plinio discimus. Cum autem non solum vetera vestimenta interpolaret fullo, sed etiam novi panni a textore ad eum deferrentur poliendi ac pectendi: polire, proprie de novis; interpolire, de veteribus dicebatur. Hinc interpolis vestis, ἡ ἐπίγναφος, iterum polita; et inde interpolare, ἐπιγνάπτειν. Ex floccis lanae vero qui inter pectenda et polienda vestimenta derasi fuerant, tomentum olim fieri consuevisse, alibi dicemus. Ad lintea polienda conchae Veneriae adhibitae. Vide supra, ubi de iis, et aliquid de eximio silis Attici poliendo usu, voce Ochra. Α` vestibus, poliendi vocabulum ad parietes traductum est. Vitruvius, l. 7. c. 3. Sed et baculorum subactionibus fundatae soliditates, marmorisque candore firmô laevigatae, coloribus cum politionibus inductis, nitidos expriment splendores. Ubi politiones sunt, Graecis λειώματα, a verbo λειῶσαι; unde liare fecerunt Latini, quod est tectoria inducere, et polire. Sic Liatula, sunt politiones sive inductiones e pictura in parietibus, Graece λειώματα, quae vel ἀκρατέςτερα, meracioris et saturi coloris, vel ὑδαρέςτερα, dilutioris, apud Theophrastum. Politionis miniaceae, λειώματος ex minio, item politionis cyaneae, λειώματος ex cyano, meminit idem. Vide supra in voce Liaculum. Inde porro ad agros. Ennius,
Rastors dentifrabres capsit agri poliendi.
Dicebatur autem proprie ager poliri, cum occabatur rastris vel crate: Et haec velut summa manus erat, quae agro exercendo imponebatur. Unde politiones agrorum, et politor, qui agrum colendum conducebat pro certa parte, ff. de Socio. Si agrum politiori damus. Columella politionem hanc ita expressit, l. 10.
Verum ubi iam puro discerimine pectita tellus,
Deposito squalore nitens sua semina poscit.
Tum nempe pecti, radi, polirt tellus dicebatur, cum occabatur. Uti cenim in vestimentis apud Fullonem curandis, tum ea poliri dicebant, cum pectine vel spinâ fulloniâ radebantur, quod ultimum erat polientium et fullonum experimentum: Ita in agri cultura manus ultima politio, quae occatione vei rastris fiebat, sacris Occatori Deo factis, de quo retro diximus. Plura hanc in rem vide apud Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 202. 391. 488. 515. etc. De politura vero gemmarum lapidumque, vide infra in voce Smiris, it. Tritores Lapidum: eboris lignique aliquid voce Squartia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Polientes — Saltar a navegación, búsqueda Polientes País …   Wikipedia Español

  • Hostal Sanpatiel — (Polientes,Испания) Категория отеля: 2 звездочный отель Адрес: Carretera Burgos Rei …   Каталог отелей

  • El Cuartelillo Viejo — (Polientes,Испания) Категория отеля: Адрес: General, 31, 39220 Polientes, Испа …   Каталог отелей

  • Villanueva de la Nía — Villanueva de la Nía …   Wikipedia Español

  • Allén del Hoyo — País …   Wikipedia Español

  • Arantiones — Saltar a navegación, búsqueda Arantiones País …   Wikipedia Español

  • Arenillas de Ebro — Saltar a navegación, búsqueda Arenillas de Ebro País …   Wikipedia Español

  • Arroyuelos — Saltar a navegación, búsqueda Arroyuelos País …   Wikipedia Español

  • Bárcena de Ebro — Saltar a navegación, búsqueda Bárcena de Ebro País …   Wikipedia Español

  • Bustillo del Monte — Saltar a navegación, búsqueda Bustillo del Monte Escudo …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”